Liriche latine
Lirica IAd Philiroen Quid Galliarum navibus aut equis
paret minatus Carolus, asperi
furore militis tremendo,
turribus Ausoniis ruinam;
rursus quid hostis prospiciat sibi,
me nulla tangat cura, sub arbuto
iacentem aquae ad murmur cadentis,
dum segetes Corydona flavae
durum fatigant. Philiroe, meum
si mutuum optas, ut mihi saepius
dixisti, amorem, fac corolla
purpureo variata flore
amantis udum circumeat caput,
quam tu nitenti nexueris manu;
mecumque cespite hoc recumbens
ad citharam canito suavis.
Lirica bisOde. De vita quieta ad Philiroen Quid Galliarum rex Carolus paret
minatus, ut qui militis optime
vim noverit sui, tremendam
turribus Ausoniis ruinam;
rursus quid hostes prospiciant sibi,
me nulla tangat cura, sub arbuto
iacentem aquae ad murmur cadentis,
dum segetes Corydona flavae
durum fatigant. O miseri, quibus
vesana mens est vendere sanguinem
auro suum! Qui cum relicto
corpore postquam anima effluit, nec
parata tantis arva laboribus
iuvare possunt, nec Pario domus
Laconico simulque et Afro
omnigeno lapide enitescens.
Haec, hoc et auri quicquid aenea
stipatur arca, prodigioribus
linquenda posteris propinquis
omnia sunt, avido aut tyranno
magis. Tyranno nam mala principi
inest cupido qua bona liberis
relicta parvis in profanos
diripiat male gratus usus,
oblitus olim quid tulerit pater
facturus ense in perniciem suam
potentiorem herum superbum.
Sint miseri, ut libet esse; non mihi
haec sit libido. Philiroe, meum
si mutuum optas, ut mihi saepius
dixisti, amorem, fac corolla
purpureo variata flore
mero uda amantis tempora vinciat,
quam tu nitenti nexueris manu,
mecumque cespite hoc recumbens
ad citharam cane multicordem.
Lirica IIAd Pandulphum Dum tu prompte animatus, ut
se res cumque feret, principe sub tuo,
Pandulphe, omnia perpeti,
quaeris qui dominae crinibus aureis
Fortunae iniicias manus;
nos grati nemoris, rauca sonantium
lympharum strepitus prope,
umbrosas vacui quaerimus ilices
canna non sine dispari,
quae flavae Glyceres reddat amoribus
cantatis teneros modos,
queis Panum invideat capripedum genus;
nos longum genio diem
sacramus, penitus quid face postera
mater Memnonis afferat
securi, roseis humida curribus.
Qui certantia purpurae
dum vina in tenero gramine ducimus,
vincti tempora pampino,
aut serto ex hedera, sanguinea aut rosa,
quod vel candida nexuit
Phyllis vel nivea Philiroe manu,
tum praedivitis haud movent
me vel regna Asiae, vel ferus Adria
quicquid puppe vehit gravi,
quare saepe minas aequoris horream.
Ut me fictilia, in quibus
ulnis Philiroe candidulis mihi
lac formosa coegerit,
delectant potius quam Siculi dapes
regis, quas teneat nitens
aurum; sede licet collocer aurea,
quem circum pueri integri
adsint, ut veteris pocula Massici
propinent! Docilis tulit
fontis quae rigui lympha, bibentibus
inter laeta rosaria
tristis cura magis tempora Syrio
unguento madida insilit
et saevit penitus, si furor, Alpibus
saevo flaminis impetu
iam spretis, quatiat Celticus Ausones.
Hic est qui super impiam
cervicem gladius pendulus imminet.
Lirica IIIEpitaphium Fulci Areosti Stirps Areosta fuit, Ferraria patria, Fulcus
nomen, Roma altrix, Appula humus tegit hic.
Tormento ictus obi, dum Ripae a moenibus arcens
Fernandum Ursino pro duce praesideo.
Octavam vixi trieterida. Caetera, quaeso,
disce aliunde; nefas me mea facta loqui.
Lirica IVDe laudibus sophie ad Herculem Ferrariae ducem II Extollit clamor patrem; pars murmure laudat
dicta Iovis tacito iam iam labentis ad aegros
terrigenas: animis adeo coelestibus haeret
cura, licet totiens recidivae in crimina, gentis!
Orbe iacet medio, superis tunc hospita, tellus,
cum longo innocuis habitata est gentibus aevo,
qua Pelusiacos aditus, perque ora Canopi
amne petit gemino sinuosa volumina ponti
Nilus, et in latum cogit succrescere campos,
aridaque humenti foecundat iugera limo.
Iuppiter hic claro delapsus ab aethere iussit
numina cuncta epulis positae discumbere mensae,
laetus ut unigenae celebret natalia divae.
Conveniunt superi; tenuit mora nulla vocatos;
inde maris terraeque deos simul impiger omnes
Mercurius monuit Phariis accedere mensis:
quos pater omnipotens hilari inter pocula fronte
accipit, et meritum cunctis largitur honorem.
O fortunati quorum succedere tectis
dignata est haec sancta cohors! Nondum impia tristes
hauserat implacidi Busiridis ara cruores,
tum neque polluerat fraterna caede Typhaon
gramina, nec lacrimis fueras quaesitus, Osiri.
Interea Eoas volitat vaga fama per urbes
coelicolûm visos mortali lumine coetus
ducere Niliacis pariter convivia terris.
Tum numerum ex omni properantem parte videres,
hospitis ut praesens veneretur numina tanti.
Par aderat Vulcanus huic, septemflue, proles,
Nile, tua, haud Phariis probitate ignota colonis;
affuit et Libya genitus, qui sidera torquet;
deseruit clarae urbis opus ter maximus Hermes;
legifer hinc Moses, illinc pia turba frequentat,
casta quidem, sed rara tamen; namque inclyta virtus
negligit infausti foedata examina vulgi.
Hos habuit Iove nata suis penetralibus, urbes
ex illo monitu superûm cultura, ministros.
Tum primum a silice antiquum genus exuit aegram
segnitiem, coepitque rudes deponere cultus,
paulatim ignipedum quis cursus frenet equorum
quaerere, quae mundi fuerit nascentis origo,
mentibus obrepens quae turbet cura quietos,
utque, simul fragiles artus prostrarit Anance,
nulla perenne sibi formidet funera nomen.
.........................................
Dexter eris, rediens, hominum iustissime, coeptis
(namque tuam nunc forte tenet cura altera mentem;
quod procul Insubrum iudex delectus in oris
concilias, solitaque animi probitate revincis
pace deûm populos inimico Marte furentes).
Seu Sophia ulcisci bello, seu pace tueri
flagitet, Herculeam vel opem si poscat utrumque,
iusta quis invicto sumet te fortius arma,
qui tot parta refers propria virtute trophaea?
Vel quis pace frui tribuet sapientius alter,
qui mediam Latii servasse laboribus urbem
solus inexhausta caneris virtute? Tuum sic
fortunata diu iactet Ferraria munus,
quo rediviva suas reparet Tritonia laudes.
Lirica VEpitaphium regis Ferdinandi Illa ego laeta olim nunc moerens Itala Virtus
Fernandi ad tumulum tristis et orba fleo;
vere orba, erepto talis mihi pignore nati,
cui reliquam merito posthabui sobolem;
namque reportavit matri spolia, ah! quibus illos
degeneres hostis barbarus exuerat.
Lirica VIAd Pandulphum Areostum Ibis ad umbrosas corylos, Pandulphe, Copari,
murmure somnifero quas levis aura movet.
Me sine sub denso meditabere tegmine carmen,
dum strepet Aeolio pectine pulsa chelis.
Illic silvicolae laudabunt carmina Fauni,
si forte heroum fortia facta canes;
sin fidibus iuvenum mandabis furta sonoris,
non ciet arbitrio fistula rauca lyram.
Audiet a viridi Dryadum lasciva rubeto,
et bibet amotis crinibus aure melos;
cuntanti venient suspiria quanta labello,
et latebras cupiet prodere tecta suas!
O quid si nimio cantu defessa sopori
te dare gramineo membra videbit humo?
Exiliens taciturna, pedem per gramina tollet,
optata et propius cernat ut ora petet.
Inde procax tereti timide suspensa lacerto,
rara tibi furtim suavia rapta dabit;
vel leviter patula decerpet ab arbore ramos,
lacteolae ut moveat flamina grata viae.
Fortunate puer, qui inter tua iugera cessas,
et nemora et saltus liber ab urbe colis!
Me miserum imperium dominae, non moenia, claudit
quo nequeam comitis visere grata mei.
Vincior, ah, gracili formosae crine puellae,
purpurea en vinctum compede servat Amor!
Luce meae tota dominae vestigia lustro;
dein queror ad tacitas, iudice nocte, fores.
Expers ipse tamen rides mala nostra; caveto
sed Nemesim; est fastus saepius ulta graves.
Tempus erit cum te nimium miseratus amantem,
an iusta haec fuerit nostra querela scies.
Nunc quoniam haud nosti Venerem nec vulnera nati,
ferre putas omni libera colla iugo;
sed mora, quae nostrae rigidum te tradere turbae
nititur, in longos non feret illa dies.
Nuper quae aligerum cecinit mihi passer amorum,
dum Paphies humili culmine iussa monet
- texere Naiades Veneri nova vincla sub undis -,
quem cupiant taceo; si sapis ipse, cave.
Interea optati sine me cape gaudia ruris
continue, et felix vive memorque mei.
Lirica VIIAd Petrum Bembum Me tacitum perferre meae peccata puellae?
Me mihi rivalem praenituisse pati?
Cur non ut patiarque fodi mea viscera ferro
dissimulato etiam, Bembe, dolore iubes ?
Quin cor, quin oculosque meos, quin erue vel quod
carius est, siquid carius esse potest.
Deficientem animam quod vis tolerare iubebo,
dum superet dominae me moriente fides.
Obsequiis alius faciles sibi quaerat amores,
cautius et vitet tetrica verba nece,
qui spectare suae valeat securus amicae
non intellecta livida colla nota;
quique externa thoro minimi vestigia pendat,
dum sibi sit potior parve in amore locus:
me potius fugiat nullis mollita querelis,
dum simul et reliquos Lydia dura procos.
Parte carere omni malo, quam admittere quemquam
in partem; cupiat Iuppiter, ipse negem.
Tecum ego mancipiis, mensa, lare, vestibus utar;
communi sed non utar, amice, thoro.
Cur ea mens mihi sit, quaeris fortasse, tuaque
victum iri facili me ratione putas.
Ah! pereat qui in amore potest rationibus uti;
ah! pereat qui ni perdite amare potest.
Quid deceat, quid non, videant quibus integra mens est;
sat mihi, sat dominam posse videre meam.
Lirica VIII[Epitaphium Francisci Areosti] Hic Franciscum Areostum uxor, natusque superstes,
nataque, confectum composuit senio,
quanti vis equitem precii per tot mala vitam
emensum illaesis usque rogum pedibus;
qui claram ob probitatem efferri totius urbis
singultu et lacrimis ad tumulum meruit.
Lirica IX[Ad Albertum Pium] Alberte, proles inclyta Caesarum,
utraque nam tu gente propagini
ostendis Augustos fuisse
nobile principium tuorum,
hac luce mecum laetitiam cape,
sed quae sit omni libera compede;
ne sit mero frontem severam
exhilarare pudor Falerno;
nimirum amamus si genio diem
sacrare, cum sint digna licentia
exuberantis gaudii atque
immodico petulantis oris
quae mane nobis nuntius attulit,
fidelitatis nuntius integrae,
a Gallico qui nuper orbe
principibus rediit Latinis.
Vidisse dixit Lugdunii meum
Gregorium, illum cui per Apollinem
uterque nostrum debet ample,
quamvis ego magis, et magis te.
Tu literae quod multum Echioniae
calles, tenentur primi aditus viro
huic; ast ego plus debeo, nam est
siquid inest mihi clari ab illo.
Parantem aiebat quam citius pote
transferre se ad nos, cui timui, miser!
vale ultimum dixisse, cum olim
ad gelidas veheretur Alpes.
- Io! redibit qui penitus rude
lignum dolavit me, et ab inutili
pigraque mole gratiorem
in speciem hanc, Pie, me redegit!
- Io! videbo qui tribuit magis
ipso parente, ut qui dedit optime
mihi esse, cum tantum alter esse
in populo dederit frequenti!
- Virum, boni dî, rursus amabilem
amplectar! An quid me esse beatius
potest beatum, o mi beate
nuntie, qui me hodie beasti?
Lirica XEpitaphium Nicolai Areosti Molliter hic Nicolaum Areostum composuere
uxor cum charis Daria pignoribus;
quam neque honorati solata est fama mariti,
nec faciet vel opum copia vel sobolis,
donec, decurso spatio vitae, ossibus ossa
aeternum at animam miscuerint animae.
Lirica XIDe Quincti Valerii uxore Molliter hic Quincti Valeri complectitur umbram
compos voti uxor Quinctia facta sui;
quam nunquam abrepti probitas laudata mariti
solata est, nec opum copia, nec sobolis,
donec, decurso spatio vitae, ossibus ossa
miscuerit charis atque animas animis.
Lirica XIIDe Nicolao Areosto Has vivens lacrimas, sed qui odio miser
tristem vitam habeo, dono, pater, tibi,
vitae sollicitis functe laboribus;
has dono, pater optime,
sincerae monimentum illius, illius
quam noras pietatem, imperiis tuis
sanctis a tenera huc usque puertia,
cum semper fuerim obsequens.
Serum munus habe, seu liquidi aetheris
cultor vana hominum nunc studia improbas,
praeque, extra nebulas instabilis plagae
tu te intelligis et vides;
seu lucos steriles et nemus Elysi
incedis vacuum, perque silentia
iucundos comites quos prior abstulit
hora agnoscis et osculo
occurris tacito. Do, pater, ultimum
munus, quod, Stygios si qua lacus volat
ad vos fama, reor gratius affore,
quam si quicquid opum ferant
vel messes Arabum, vel Cilicum, tuo
ussissem tumulo. Iam, genitor, vale,
aeternumque vale. Has molliter imprimat
tellus relliquias precor.
Lirica XIIIEpitaphium Nicolai Areosti Nicolaus Areostus, insignis comes,
hanc, pridie quam abiret, urnam emit <sibi>,
ubi secuturos brevi haeredes manet.
Lirica XIVAd Albertum Pium Fama tuae matris crudeli funere raptae
dudum terrifico nostras, Pie, perculit aures
murmure; sed me adeo stravit dolor improbus, inquam,
me, me, Alberte, tuae motus quoscumque sequentem
fortunae, ut subito correptus frigore membra
torpuerim, ut gelido titubans vox haeserit ore,
ut stupor insolitus mentem defixerit aegram:
deprensus veluti sub querno tegmine pastor,
cuius glandiferos populatur fulmine ramos
Iuppiter, ut rutilo reteguntur lumine silvae,
et procul horrenti quatitur nemus omne fragore,
labitur ille impos mentis, rigor occupat artus,
stant immoti oculi, ora immota, immobile pondus.
Quod tum me censes potuisse effingere carmen
ardentique tuo solatia ferre dolori,
vulnere pene pari misere graviterque iacentem?
Ast ubi iam sese desertis sedibus infert,
tristia qui celeri obsedit praecordia cursu,
sanguis, et exclusos vocat ad sua munia sensus;
haec tibi, quae forsan tarda intempestaque sordent,
- ne refuge - haud duri canimus solatia casus,
sed potius tacitos renovantia carmina fletus.
Ipse tuis lacrimis lacrimas miscere, gravique
usque etiam cupio tecum certare dolore.
An quicquam dignum lacrimis an flebile quicquam
impia pectoribus poterunt immittere nostris
posthac Fata, tuae si non iactura Parentis
flebilis, et lacrimis non est dignissima nostris?
Seu venit in mentem venerandae gratia frontis,
qua me, quaque alios quoscumque benignus amares,
excipere illa tui merito studiosa solebat;
seu subit illius gravitas condita lepore
eloquii, qua sueta tui placare tumultus
est animi, quondam cum ageret fortuna sinistre
cum rebus male fida tuis, ut limina supplex
exutus regno tereres aliena paterno
(et quamvis per te multum tibi consulis ipse,
nec documenta parum sophiae, quibus impiger omne
impendis studium, prosint, tamen usque fateris
iuverit auditae quantum te cura parentis);
sive Pudicitiam tumulo spectamus eodem
exanimem condi, Probitas ubi clara Fidesque,
Relligio, Pietasque tua cum matre teguntur.
Heu morum exemplar! Columen, tutela bonorum,
Pica iacet veteris demissa ab origine Pici,
Laurentis Pici, qui te, Saturne, parentem
rettulit; antiqui tu sanguinis ultimus author.
Pica atavis generosa, animo generosior alto,
Pica potens opibus, virtute potentior ipsa!
Inditium cum saepe sui, tum protulit ingens
prudentis vis illa animi, decor ille modesti,
extincto genitore tuo, cum sola relicta est,
et formosa, et adhuc, vel in ipso fiore, puella,
te puero nondum bimo commune tenente
regnum cum patruo, et populi Carpensis habenas,
(ah! male diversis amborum flexibus aptas),
te puero, pueroque simul cognomine patris
fratre Leonello, cuius vix sedula nutrix
invalidum denis numerabat solibus aevum.
Tunc tibi, tuncque tuis adeo Pica optima rebus
cavit, ut illi etiam deberi gratia possit
quod validus sceptris et honore fruaris avito.
Tuncque adeo bene consuluit probitate pudori,
tunc et perpetuos quoscumque exegerit annos,
ut decus id, laudes hae sint, ea gloria parta,
quae rediviva suas reparant post funera vires.
Hinc optare proci connubia tanta frequentes,
aut genere aut opibus freti; dein poscere fratres,
primores populi ambire, atque domestica matrum
consilia et crebros monitus adhibere faventum.
Mille petunt; petit ante alios et fervidus instat
ille Bianorei procerum ditissimus agri,
Rodulphus Gonzaga, potens maioribus armis,
inclytus Italia et toto celeberrimus orbe.
Tunc cupiunt fratres taedas crepitare secundas,
et sibi Rodulphum geniali foedere iungi.
Ergo illam precibus tangunt, rationibus urgent,
utilitate movent sobolis, cui maxima tanti
accedat tutela viri, seu mollius aevum
claris formari exemplis, seu regna tueri
consiliove, opibusve, armisve poposcerit usus.
Quid faciat? tenerae iam primum commoda prolis
anxia pertentant tenerae praecordia matris;
sic tua nimirum vestrae ratione salutis
cogitur a viduo genitrix discedere lecto.
Cuius, ubi supra muliebrem provida captum
plenius inspecta prudenti a coniuge mens est,
sic regni ut thalami consors est sumpta virago.
Tum genitrix tua, cui clare est data copia agendi,
iustitiae vindex incorruptissima sacrae,
dura malis, clemens miseris, gratissima iustis,
propositique tenax, atque imperterrita recti,
perque gradus cunctos virtutis clara refulsit;
clara refulsit, onus pariter subeunte marito.
Clarior at multo vacua cum tristis in aula
magnanimi immatura viri post fata relicta est:
namque diem multa Gallorum caede cruentus
extremum cum laude obiit mavortius heros
ad vada purpureo spumantia sanguine Tarri,
tempore quo spoliis rex agmina onusta Latinis,
rex Carolus, Magni Caroli generosa propago,
ad gelidas Sequanae ripas populator agebat.
Matribus et trepidis lux detestata puellis,
illa nimis lux saeva, nota signanda perenni,
prae cunctis sed, Pica, tibi saevissima luxit.
En vidua, et tutrix iterum moestissima prolis
bis geminae superas; melioris pignora sexus
namque duo et totidem diversi parva fovebas.
An pupillarem prius eloquar auxeris ut rem?
An cultu assiduo natorum ut corda paternos
indueris mores? certe rumore secundo
utrumque et multo laudari carmine dignum.
Praeteream sed et ista, sed et connubia natae;
atque his plura sciens, nec possem singula nec fas
dicere, vel rudibus praesertim nota colonis,
limpidus Ocneis quacunque aut Mincius arvis
inter arundineas it flexo limite ripas;
quaque sinus, Benace, tuos imitatus apertos,
fluctibus et fremitu et spumantibus aestuat undis;
aut Venetas quacumque Padus perlabitur oras,
multa mole minax, multoque labore docendus,
pinguibus et cultis et aprico parcere ruri.
An quisquam summa virtutum deneget arce
insedisse tuam, generose Alberte, parentem?
Aut virtus sermo merus est et inutile nomen,
aut opere et claro penitus dignoscitur actu,
cura medio rerum immersabilis enatat aestu.
Heu, heu! quae sceleri debentur digna nefando,
talia virtutum si praemia Pica reportat?
Sed quid inepta tuos renovabit Musa dolores?
Sed duce me in lacrimas iterum cur ibis inanes?
Sed quid hians medicae tractabo nescius artis
vulnus, opis quicquam nil post laturus amicae?
Sed quid ego ereptae crudelia fata parentis
in medium proferre loquaci carmine nitar,
cum neque succurrat ratio solaminis ulla,
qua tot deinde queam fluctus, quos ipse citarim
imprudens, animique graves componere motus?
At reticenda nec est ea mors, cui maxima virtus
causa fuit: nec enim vas exitiale cicutae
vult Aniti latuisse reus, nec Virbius axes
ancillae, nec Pica feros quibus occidit ausus.
Liberius iam iam res ut sit facta docebo,
unde queant magnum venientia ducere secla
exemplum, humano leviter quam fidere quisquam
ingenio possit: documento nec fuit illa
absque aliquo moriens, cuius dum vita manebat
omne olim fuerat studiis imitabile factum.
Illa severa adeo cultrix Italique pudoris
custos, illa adeo vindex labentis honesti
extitit, ut facto turpi curaret ab omni,
et levibus licet opprobriis, pulchrasque sodales
ancillasque domumque omnem servare pudicam,
nedum se similemque sui, castissima, prolem:
cui dum se digno ferventius haeret et instat
proposito, in sese muliebris suscitat iram
flagrantem ingenii, quod amor furiavit iniquus
et male suada Venus. Quid non vesana libido
mersa cupidinibus mortalia pectora cogit?
Lirica XVAd Herculem Strozzam Audivi, et timeo ne veri nuncia fama
sit quae multorum pervolat ora frequens.
Scin verum, quaeso? scin tu, Strozza? eia age, fare;
maior quam populi, Strozza, fides tua sit.
An noster fluvio misere ...? (Heu timeo omnia! at illa,
dî, prohibete, et eant irrita verba mea;
et redeat sociis hilari ore, suasque Marullus
ante obitum ridens audiat inferias).
Fama tamen vatem, sinuoso vortice raptum,
dulciloquam fluvio flasse refert animam.
Scin verum, quaeso? scin tu, Strozza? eia age, fare;
maior quam populi, Strozza, fides tua sit.
Ut timeo! nam vana solet plerumque referre
fama bonum; at nisi non vera referre malum.
Quamque magis referat saevum, crudele, nefandum,
proh superi! est illi tam mage habenda fides.
Quid potuit gravius deferri hoc tempore nobis,
qui sumus in Phoebi Pieridumque fide,
quam mors divini (si vera est fama) Marulli?
Iuppiter! ut populi murmura vana fluant.
Scin verum, quaeso? scin tu, Strozza? eia age, fare;
maior quam populi, Strozza, fides tua sit.
Nam foret haec gravior iactura mihique tibique,
et quemcumque sacrae Phocidos antra iuvent,
quam vidisse mala tempestate (improba saecli
conditio!) clades et Latii interitum,
nuper ab occiduis illatum gentibus, olim
pressa quibus nostro colla fuere iugo.
Quid nostra an Gallo regi an servire Latino,
si sit idem hinc atque hinc non leve servitium?
Barbaricone esse est peius sub nomine, quam sub
moribus? At ducibus, dî, date digna malis,
quorum quam imperium gliscente tyrannide tellus
Saturni Gallos pertulit ante truces!
Et servate diu doctumque piumque Marullum;
redditeque actutum sospitem eum sociis;
qui poterit dulci eloquio monitisque severis,
quos musarum haustus plurimo ab amne tulit,
liberam et immunem (vincto etsi corpore) mentem
reddere, et omne animo tollere servitium.
Sit satis abreptum nuper flevisse parentem:
Ah! grave tot me uno tempore damna pati!
Tarchaniota aura aetheria vescatur; et inde
caetera sint animo damna ferenda bono.
Scin verum, quaeso? scin tu, Strozza? eia age, fare;
maior quam populi, Strozza, fides tua sit.
At iuvat hoc potius sperare, quod opto: Marullum
iam videor laeta fronte videre meum.
An quid obest sperare homini dum grata sinit res?
Heu lacrimis semper sat mora longa datur.
Lirica XVIEpitaphium Cosmici Hospes, siste parumper, hocque munus
habe, et parva brevis morae repende
damna, quod patris elegantiarum,
Romanae patris eruditionis,
vides Cosmici Apolline et sororum
urnam Pieridum choro frequentem.
Sed munus tenue est, sed est pusillum,
prae quod vate frui, manente vita,
tam comi et lepido tibi fuisset.
Rursus nec tenue est nec est pusillum,
cui non contigerit, manente vita,
tam comi et lepido frui, videre
saltem Cosmici Apolline et sororum
urnam Pieridum choro frequentem.
Lirica XVI bisEpitaphium Paulum siste, viator, et tibi sit
munus, quod patris elegantiarum
et cultae simul eruditionis
Laeli Cosmici amabilem videbis
urnam et Pieridum choro frequentem.
Est munus tenue, est nimis pusillum,
prae quo vate frui, manente vita,
tam comi et lepido tibi fuisset.
Rursus nec tenue est nec est pusillum,
cui non contigerit, manente vita,
tam comi et lepido frui poeta,
saltem relliquias videre; nam quae
rari noticia et boni et probati
detur quantulacumque amanda est.
Lirica XVIIDe Megilla Illius timidis spes sit amoribus,
qui formae comitem ferre superbiam,
centenamque repulsam
leni pectore quiverit;
qui surdos tulerit tot querimoniis
postes, dura glomerat trux Boreas nives,
miraturque suam vim
tantis vincier ignibus;
qui rivalem animo viderit integro
offensum, totiens limen amabile
noctu praetereuntem,
quod vel iurgia spreverit,
iras, nequitias, instabilem fidem,
et quicquid dominae saevities tulit.
Illum mater Amorum,
mater blanda Cupidinum
tandem audit, precibus victa diutinis,
et finem trepidis luctibus imperat,
durae corda puellae
divino insiliens pede,
non oblita facis quam Cinareius
excivit iuvenis, quam Phrygius prope
Idaeum Simoenta,
quam Mars bellipotens pater.
Illi fert gremio pieno Amathuntia,
lusus, illecebras, delitias, iocos,
risus, quicquid et almo est
regno dulce Cupidinum.
En me, quem lacrimis, quem miseris modis
mersum ludibrio longum habuit puer,
spretor divûm hominumque,
en hac luce beat Venus.
O signanda dies non modo candida
nota de veteri more Cydonio,
sed sacro celebranda
nobis iugiter annuo!
Lux, qua plena meis amplaque gaudia
commuto lacrimis, quaque laboribus
munus grande reporto!
O solatia suavia!
Fallorne? an placida somnus imagine
ludit me, ut miseris questibus obviet?
An haec vera Megilla
cuius detineor sinu?
Haec, haec vera mea est; nil modo fallimur,
mi anceps anime: en sume cupita iam
mellita oscula, sume
expectata diu bona.
Lirica XVIIIDe Iulia Qualem scientem carminis, et lyra
Sappho sonantem molliter aurea,
expertem amorum, atque integellam
floris adhuc nimium caduci,
vocavit altis e penetralibus
pubentis agri conspicuus nitor,
herbaeque, flosculique hiantes
flatibus egelidis Favoni;
mox dithyrambos Aeoliae impulit
testudini committere spiritus
strepens per altas ilices et
murmur aquae prope defluentis;
qualemve doctam Calliopen modos
(cui rex deorum sistere tinnula
permisit amnes voce, flavae
Iuppiter ob meritum parentis)
audivit olim libera coelitum
iam iam fugatis mensa gigantibus
manum Tonantis et deorum
praesidium ad citharam canentem,
audivi eburno pollice Iuliam
cordas moventem Threiiciae fidis,
et arte iucundos magistra
ad numerum strepitus citantem;
et ora vernis aemula floribus
solventem acutis vocibus in modum,
nervosque vocales decenter
carminibus sociantem Etruscis;
cantusque presso gutture mobiles
ducentem ad auras (per tremulas prius
flexosque concisosque fauces)
murmure nunc tacito volutos,
nunc plena in aurem voce refractulos,
quibus nigranti cedit ab arbore
in roscidis quicquid viretis
vere canit volucrum tepente.
Ut ut canoros quaero iterum modos!
Ut ut mihi me surripuit melos!
Nec mecum adhuc sum; adhuc hiulco
nescit abire animus labello!
Nec si sciat, vult mitti; adeo et bona et
grata tenetur compede. Iam mihi est
adempta libertas, nec haustu
Elysiae reparanda Lethes.
Si tale Siren, stirps Acheloia,
nautis canebat praetereuntibus,
nil miror aversas carinas
sponte cavas adiisse rupes.
Nescis tu, Ulysseu, qui fugis illitis
caera Pelasgi remigis auribus,
inter puellarum choros tam
dulce canentium obire felix.
Lirica XIXDe vellere aureo O pubis iuvenes robora Thessalae,
perculsi toties qui pelagi minis,
pellem avertere Colchis
auratam cupitis tamen,
(olim pollicita est Pallas et innuba
vobis velivolam cum daret aequori
pinum, quam sub opaci
flexit vertice Pelii)
cur non lecta manus fortiter occupat
portus Phasiacos, dum Boreae silet,
vestris saepe sinistri
votis, spiritus impotens?
En vobis spolium tempus apiscier
famosae pecudis limine, quod diu
servavere dracones,
Martisque ignivomi boves.
Insomnes etenim destituit vigil
serpens excubias, ut fera beluis
olim infensa marinis,
post terrestribus aspera
et nunc vipereas in latebras ruens,
illum sanguineis unguibus undique
pressum turbat, et ore
semper caedibus oblito.
Lirica XXDe catella puellae Quis solaciolum meum? meos quis
lusus? quis mea gaudia, heu! catellam,
herae mnemosynon meae catellam,
quis ah, quis misero mihi involavit?
Quis, ah, quis malus, improbus, scelestus
tam bellam mihi tamque blandientem,
tamque molliculam abstulit catellam?
Furum pessime es omnium malorum
quisquis candidulam mihi catellam,
herae mnemosynon meae catellam,
meas delicias, meique amoris
et desiderii mei levamen,
nostras praeteriens fores, dolose
manu sub tunicam rapis sinistra!
At dî dent mala multa, dî deaeque
dent omnes tibi, quisquis es, sceleste,
actutum mihi ni meam catellam,
herae mnemosynon meae, remittis.
Lirica XXI[In Lenam] Abi, vorax anus, tuis cum blandulis
istis susurris; cognita est mihi satis
superque vestra (serius licet) fides.
Non sum ille ego in quem impune vobis ludere
fas iugiter sit foeminis rapacibus.
Ut ut piget me tam diu fallaciis
vestris retentum, dum miser dari reor
dulces mihi fructus amoris unice,
quos comperi post, cum pudore maxumo,
illi datos, et illi et illi, et omnibus
ementibus pernicioso munere
adulterarum coitus foedissimos!
Viden ut audax me rogat, tanquam inscium
eius probrosi criminis? Recede, abi,
abi, impudica, abi, scelesta et impia,
impura, lena, venditrix libidinum,
meorum amorum prostitutrix lurida.
Ut ira suadet unguibus nocentia
proscindere ora! Ut gliscit impetus ferox
inferre canis crinibus truces manus!
Impunis anne abibit haec venefica?
Iam iam cupidini morem geram meo,
et torva lumina eruam isti primulum,
linguam deinde demetam dicaculam,
quae me misellum effecit, et pessumdedit,
et perdidit, nullumque prorsus reddidit.
Quid me, sodales, detinetis pessumi?
Dimittite; est certum obsequi iustissimo
meo furori; debitas poenas luat
mihi scelesta. An huic, rogo, favebitis,
fortasse nescii quam inexpiabile
scelus patretis hanc iuvantes impiam,
quam saepe nocte repperi obscurissima
sacros cadaverum eruentem pulveres,
diroque carmine evocantem pallidas
umbras ab orci tristibus silentiis?
Haec noxio infantes tenellos fascino
interficit. Discedite, ut poenas luat.
At si meae vos nil preces iustae movent,
in pessimam crucem recedat pessima;
non usque habebit vos paratos subsides.
Lirica XXII[Sine inscriptione] <Infelix> <a>nime et miser, quid ultro
ipsum te crucias? tuos quid ultro,
ah vere miser, excitas fovesque
ignes? nec minimae tibi quietis
tantillum esse sinis, vigil diesque
noctesque ad nitidos hians ocellos,
os ad purpureum genasque molles,
ad guttur niveum manusque leves,
formam denique ad integram puellae,
formam non tamen integrae puellae,
ausae dellicias meosque lusus ...
Dicamne an sileam? Ah quid ah silebo?
Ausa est perfida et improba et scelesta,
ausa est dellicias meosque lusus
auro vendere, nec deos potenteis
pavit fallere saepe deieratos.
Infelix anime, ecquid impudica,
ecquid te meretrix avara perdet?
Respira, atque tibi potens vigensque
te redde, utque lubet sine impudicam
moechis vivere cum suis. Tibine
os spurca placet oblitum saliva
et livens memori nota perenne
foedae, pro dolor!, osculationis?
An te illi ebrioli movent ocelli,
illi, quos movet hic et hic et ille et
quisquis dedecorum putetur emptor?
Obdura, mi anime; improba et puella
cum moechis valeat suis, puella
igne indigna tuo. Potestne, quaeso,
quod felicius ardeas deesse?
Lirica XXIII[De Lydia] Haec certe Lepidi sunt Regia moenia, quae sic
grata mihi paucos ante fuere dies,
Lydia dum patrios coleret formosa penates,
redderet et forma cuncta serena sua.
Nunc, ut ab illis immutata! quid illius, eheu!
illius amota luce decoris habent?
Illius a cara quae me genitrice domoque
tot valuit messes detinuisse procul?
Tu sine me tacitis excedere, Lydia, portis,
tu sine me potis es rura videre tua?
Cur comitem me, dura, negas admittere? curve
sarcina sum rhedae visa onerosa tuae?
In tua non adeo peccarem commoda demens,
arctius ut premerem terga, latusve tuum!
Conductus non deerat equus, non deerat amicus
iuvisset mannis qui mea vota suis.
Ipse pedum validis potui decurrere plantis,
sive terenda brevis seu via longa fuit.
Ah! ego (vita, modo sineres) quam fortiter irem,
sisteret ut nullus crura citata labor!
Corruptum nec iter hieme et pluvialibus austris
suasisset iustas, te properante, moras.
Sum sine te biduum: an me ultra patieris abesse?
Heu miserum! me me, quaeso, venire iube.
Ecquid habent gelidi montes et inhospita tesqua?
Ecquid habent sine me devia rura boni?
Quaeso, venire iube: placeant tum lustra ferarum,
atque feris arces montibus impositae;
tum placeant silvae, tunc sint gratissima saxa,
dum latus ipse tegam, duxque comesque, tuum.
Tunc iuvet audaci lepores agitare Lacone,
caecaque nocturnis ponere vincla lupis;
inque plagas turdum strepitu detrudere edacem,
et quaecumque hiemis gaudia rure ferunt.
Quaeso, venire iube. Quod si mala murmura vulgi
ne cieam veniens est timor, ipsa redi.
Lirica XXIV[Sine inscriptione] Istos, quaeso, oculos operi, dum caetera lustrem
spectator formae, Lydia bella, tuae;
namque meos hebetant sensus prohibentque tueri
quam sit digna oculis pars tua quaeque tuis.
Lirica XXV[Bacchi statua] Quid causa, aeterna frueris quod, Bacche, iuventa
vel sene qui molto grandior es Pilio?
- Est quod vino, hospes, genioque indulgeo; quod non
ambicio mentem distrahit ulla meam.
- Cur te nulla operit vestis, cum casta puella
saepe puerque tuos cursitet ante pedes?
- Ut doceam sic et nudari cuncta mea vi,
conscia qui multo torqueo corda mero.
- Aspera quid sibi vult frons cornibus? - Indicat ut sim
Martia siccato promptus ad arma scypho.
- Cur Nysa, Thebis, Dia, Cytherone relictis,
Boiardae cordi sunt tibi prela domus?
- Quod praestant cunctis hic vina, quod impius illic
proh! mos nunc gelida Massica mutat aqua.
- Cur neque adest satyrus, neque lynx trahit esseda pictus
concitus hic thyrso, concitus ille mero?
- Ne feritas huius, ne huius petulantia quemque
terreat a nostro limine cavit herus.
Sed iam iam ingredere, ut, quem vanum forte putasti,
ostendant verum pocula plena deum.
Lirica XXVI[Ad Bacchum] Quod semper vino madidus, somnique benignus,
securus pendis nil, nisi quod placeat,
laetitia frueris nimirum, Bacche, perenni,
exarat et frontem nulla senecta tuam.
Sic quicumque pedem tua per vestigia ponet,
exiget in multa saecula longa rosa.
Lirica XXVII[De Baccho] Qui non castus adis Bacchi penetralia, non te
flumine, sed multo prolue rite mero.
Lirica XXVIII[Sine inscriptione] Una vivamus, sed sic vivamus, amici,
una ut diu possimus una vivere;
et dum nos fata esse sinunt, ut nos decet esse
simus, scientes quod diu esse non sinunt.
Lirica XXIX[De Eulalia] Ut bella, ut blanda, ut lepida utque venustula ludit
Eulalia, Hispanae filia Pasiphiles!
Ut bene maternos imitatur parvula mores!
incedit, spectat, ridet, agit, loquitur;
omnia ut illa facit tandem! iam fingere novit,
et sibi de tenero quos amet ungue legit.
O bona sectatrix matris nata! o bona mater,
tam bene dilectam quae instituis sobolem!
Ut sibi quandocumque obrepat inertior aetas,
cum meretrix nequeas vivere, lena queas.
Lirica XXXDe Iulia O rarum formae decus, o lepidissima verba,
o bene deductum pollice et ore melos!
An Charitum quarta, an Venus altera, an addita Musis
est decima, an simul haec Gratia, Musa, Venus?
Iulia quin sola est, qua cantu Musa, lepore
Gratia, qua longe est victa decore Venus.
Lirica XXXI[De Veronica] Es Veronicane? an potius vere unica? quae me
uris, quae mihi me tam cito surpueris?
Unica nimirum, cui soli est forma, decorque,
gratiaque, et quantum est et salis et veneris.
Quaeque simul casta es, simul et pulcherrima sola;
o sola, o vero nomine digna tuo!
Lirica XXXII[De Glycere et Lycori] An Glyceren pluris faciam, plurisne Lycorin,
si, Cherinte, scio dicere, dispeream.
Moribus haec atque haec placet, et placet utraque cultu;
parque illis lepor est, gratia, parque venus.
Hanc amo, depereo illam; quin amo, depereoque
utranque, et rursum utraque vita mihi.
Quaeres fortassis qui possim: nescio; tantum
novi ego, quod geminas ardeo, amo, pereo.
Lirica XXXIIIAd puellam vendentem rosam Hasne rosas, an te vendes, an utrumque, puella,
quae rosa es, atque inquis vendere velle rosas?
Lirica XXXIVIdem Vendere velle rosas, inquis, cum sis rosa: quaero
tene, rosasne velis, virgo, an utrumque dare.
Lirica XXXV[De lupo et ove] Foetum invita lupae, sed iussu nutrit herili,
et sua lacte suo pignora fraudat ovis;
scilicet ut meritam bene de se perdat adultus:
mutare ingenium gratia nulla potest.
Lirica XXXVI[De Bardo poeta] Cuncta memor recitat quae pangit milia Bardus
carmina; nulla tamen scribere Bardus ait.
Si verum est, bene, Paule, facit, qui perdere chartam
nolit, cum mentem perdere sat fuerit.
Lirica XXXVII[De Callimacho] - Heu puer, - imprudens dixi cum pone viderem
Callimachum: - O, - dixi, vertit ut ora - pater.
Lirica XXXVIIIDe eodem Sunt pueri crines, senis ora, tuique videtur
tam belli occipitis sinciput esse pater.
Lirica XXXIXAd Aulum Ne distorque oculos, ne nuta, ne fode surdum,
ne mihi velle latus, ne pede tunde pedem.
Sensi; te Lalio eripiam vis, Aule, loquaci;
dic, age, si id facio, quis tibi me eripiet?
Lirica XLAd puerum Quod fractus nisu in medio te deserit arcus
non tua sed Clarii, Lygdame, culpa dei;
qui prius ut cithara clarum te vidit et ore,
indoluit cithara victus et ore deus;
atque arcum metuens, arcu ne victus abiret,
fregit, et imprudens tam mage victus abit.
Lirica XLIDe puero mortuo Exanimum Paphie puerum miserata feretro
- Eheu talis, ait, noster Adonis erat!
Lirica XLIIIn Venerem armatam Lacedaemone - Arma, Venus, Martis sunt haec; quid inutile pondus,
mortali bellum si meditare, subis?
Nil opus est ferro, ferri cum nuda potentem
exueris spoliis omnibus ipsa deum.
- Arma deo sua sunt; hospes, ne fallere; Sparta est
haec, ubi de patrio sunt data more mihi.
Meque decent saevo in fluctu quae sanguine nata;
quae sum Martis amor, quae Lacedaemonia.
Lirica XLIIIDe Trivultia Quod genere et censu praestes, Trivultia, multis,
est decus; at decus id pluribus esse vides.
Quod prior innumeris tua sit nullique secunda
forma, tamen non est unica, rara licet.
Quod sis casta, etsi non est te castior ulla,
tecum alia atque alia est casta puella tamen.
Quod docta atque sciens Musarum es sola, sed olim
Deiphobe et fidicen Lesbia talis erat.
Quod generosa eadem, dives, formosa, pudica
doctaque sis, nulla est par tibi, nulla fuit.
Lirica XLIV[De eadem] Sis dives, generosa, bella, casta,
docta, et si ulterius potes quid esse;
si, Trivultia, non simul benigna es,
nulli bella places, pudica nulli,
nulli docta videris, et beatae
nullos divitiae movent, genusve,
et si his ulterius potes quid esse.
Lirica XLVEpitaphium Philippae Marmoris ingenti sub pondere clausa Philippa est:
cavit vir tandem ne ulterius fugeret.
Lirica XLVIEpitaphium eiusdem Quaeris quae fuerim? Me scito fuisse Philippam:
plura rogas? Nolo plura loqui, nisi quod
nil alienum a me mulier muliebre putavi:
hoc, heus! in partem accipe, quaeso, bonam.
Quid tibi vis? an me interius vis nosse? Quid ipsum
ten noscis? Prior haec sit tibi cura, et abi.
Lirica XLVII[Epitaphium Labullae] Huc oculos, huc verte, Bonae quicunque Parentis
templa subis, sibi et haec quid velit urna vide.
Flaminis hic uxor Turini funere acerbo
dulcis ab amplexu rapta Labulla viri est;
quae forma et censu innumeras et honore parentum,
at virtute omnes vicerat una nurus.
I nunc, et votis coelum, miser, omne fatiga,
quando bona haec quanti sint facienda vides.
Lirica XLVIII[Eiusdem] Haec vivens, nec certa satis natisque viroque,
si sua curae esset muta futura cinis,
illa, virum quamvis et natos semper amarit,
uxor quam magis et mater amare potest;
esset opes quamvis natis lictura viroque,
blanda licet natis, blanda viro fuerit;
haec, inquam, coniux Turini saxa paravit,
functa quibus voluit luce Labulla tegi.
Lirica XLIX[Epitaphium Manfredii] - Quis tegitur tumulo? - Manfredius ille, viator,
Roenaldus qui sub pace dolo occubuit.
- Sed quae tanta necis tam saevae causa? - Sororem
interfectoris perdite amasse sui.
- Proh scelus! ista tulit quod amarit praemia! Quid si
odisset? Meriti est dura homini ratio.
Lirica L[Epitaphium] Claudit Alexandrum fossa brevis urna: puella,
cui dare dum nimium vult, nimium eripuit.
Nunc eat, et durum demens incuset Amorem:
hunc, quia se facilem praebuit, enecuit.
Lirica LI[Epitaphium Badini] Qui iuvenis Martem, senior qui Martis amicam
tentando, aerumnas hinc tulit, inde decus,
Badinus iacet hic: felix ter ut ante iuventa
si sic et coelebs acta senecta foret!
Caetera vir prudens, solers fidusque gerendis
rebus Atestino carus ob idque duci.
Lirica LIIAd Timotheum Bendideum - Ignaro servum domino promittere quicquam
posse ratum, mores scriptaque iura vetant. -
Hoc mihi, Timothee, in patriam discedere tecum
pollicito, intorcto verbere dixit Amor.
Quid faciam? iubet ille; rogas tu; terret herilis
saevicia; ipse fidem poscis; utrumque trahit
durus Amor, flectique nequit; tu mitis et idem
exorandus: ad haec tu vir, et ille deus.
Iam quid agam teneo: veniam sperare benigne
malo, quam promptae tradere colla neci.
Lirica LIII[Epithalamium]Ferrarienses
Surgite, iam signum venientis tibia nuptae
concinuit procul: ecce venit formosa iugato
qualis olore Venus, cum Memphim, aut alta Cythera,
aut nemus Idalium, aut Amathuntis templa revisit.
Cernitis ut circumque oculos, circumque decorum
osque genasque, humerosque et circum virginis omnem
laudatam speciem volitet Charis, utque serenos,
vibratis levibus pennis illi afflet honores?
Cernitis ut circum tenerorum lusus Amorum
obstrepat, ut calathos certent invergere florum
in comptum dominae caput, utque hic lilia fronti
componens niveae, hic immortales amaranthos
purpureasque rosas malis, mirentur eandem
formam diversos florum superare colores?
Cernitis ut iuvenes obducta fronte Latini,
queis est dicta dies reditus, pilenta sequantur?
Cur non audimus tacita quid voce volutent,
reddere et argutis meditamur commoda dictis,
sic ad regales thalamos Hymenaea citantes?
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.
Romani
Aspicite Herculeos iuvenes procedere contra,
o socii, iam iam numeris certare paratos?
Sic certe haud temere veniunt; victoria nobis
difficilis, laetas nam poscunt carmina mentes;
nos tristes: quid enim nisi triste efferre paramus,
culmine deiecti tanto, pulcherrima, cum te
externi invideant thalami, Lucretia, nobis?
Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis!
Ferrarienses
Aspicite Ausonios meditata requirere vates,
victrici qui saepe caput pressere corona.
Quare non facilis stat nobis palma, sodales,
qui prima alterno cantu certamina inimus;
gloria sed maior quae multo parta labore
provenit. Hoc agite, huc animum convertite, ne qua
sit mora cum docto deceat succedere cantu.
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, Hymenaee.
Romani
Omnia vertuntur: quae quondam maxima Roma
Ausonias inter tantum caput extulit urbes,
quantum abies inter graciles annosa genistas,
aut quantum tenues inter vetus Albula rivos,
seu claris hominum studiis, seu moenibus altis;
nunc deserta vacat, veteri depressa ruina,
atque ubi templa deûm et Capitolia celsa fuere,
curiaque et sancto subsellia trita senatu,
flexipedes surgunt hederae fruticesque maligni,
et turpes praebent latebras serpentibus atris.
Est levis haec iactura tamen: ruat hoc quoque, quicquid
est reliquum, iuvet et nudis habitare sub antris,
vivere dum liceat tecum, pulcherrima Virgo.
Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis!
Ferrarienses
Omnia vertuntur: modicis quae moenibus olim
hinc viridi ripa, hinc limosa obducta palude
angustas capiebat opes Ferraria pauper,
angustasque domos, angustaque templa deorum,
apta tamen tenui populo tenuique senatu;
finitimas inter tantum nunc eminet urbes,
quantum inter Bacchi colles pater Apenninus,
Eridanusve inter fluvios, quos accipit infra,
quosque supra e tota Hesperia Neptunus uterque.
Nunc, ubi piscoso pellebant gurgite lintrem,
aut ubi in aprico siccabant retia campo,
regia templa, domus, fora, compita, curia, turres
Herculeique decent muri, portaeque, viaeque,
vixque suo populo ampla, potenti et molibus aequis
et paribus studiis generi contendere Martis.
At nullos tantum iactat Ferraria cultus,
quam quod te dominam accipiat, pulcherrima Virgo.
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.
Romani
Qualis in Ionio magno, bacchantibus austris,
nauta, ubi vel Syria vel Thynna merce gravatam
illiditque ratem scopulisque relinquit acutis
naufragus, et multum per caerula volvitur expes,
nudus et ignota tandem iactatur arena;
dum vacuam querulis contristat fletibus oram,
haud procul informi in limo radiare coruscam
intuitur, quam vertit atrox ad littora, gemmam,
tempestas, seque illa opibus solatur ademptis;
ecce autem mirantem ignes rutilumque decorem
incautumque potens manus occupat obvia, et illum
dimittit maria implentem et nemus omne querelis:
talis Roma, diu casus ubi flevit iniquos
optavitque dolens veterum decora alta Quiritum,
dum Vaticano flexisset lumina colli,
te vidit clari soboles, Lucretia, Borgae,
pulchro ore et pulchris aequantem moribus, aut quas
verax fama refert, aut quas sibi fabula finxit;
atque novo veteres solata est munere curas.
O septem colles, Tiberis pater, altaque prisci
imperii monimenta, graves intendite luctus!
Nuper Atestini fratres, proceresque propinqui,
Herculeus iuvenis patria quos misit ab urbe,
quod pulchri fuerat vobis impune tulere,
externoque decus vestrum iunxere marito.
Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis!
Ferrarienses
Ut qui perpetuis viret hortus consitus umbris,
mobilibusque nitet per quadrua compita rivis,
laudetur licet Idaeae sub sidere Caprae,
seu cum Libra oritur, seu cum sata Sirius urit,
est tamen egelidos Tauro referente tepores
gratior (erumpunt tum lento e vimine frondes,
tum pingunt variis decorantque coloribus herbas
liliaque, violaeque, rosaeque, brevesque hyacinthi);
sic quae regali fulsit Ferraria cultu,
aedibus aut sacris, aut auctae molibus urbis,
aut mage privatis opibus luxuque decenti,
vel studiis primum ingenuis iuvenumque senumque,
nunc pulchra est, nunc grata magis, cum, Borgia, tauro
vecta tuo referes auratis cornibus annum.
Vere novo insuetos summittit terra colores,
Herculeique nitent nativis floribus horti;
arte tibi qua quisque valet blanditur honesta,
et nos, qui teneris musas veneramur ab annis,
alternis laetos numeris canimus Hymenaeos.
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.
Romani
Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis,
qui potes e lacrimis miserorum auferre parentum,
ardentique viro trepidam donare puellam,
et procul a patria longinquas ducere ad oras!
Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis!
Ferrarienses
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee,
qui cupido iuveni cupidam sociare puellam
tendis, qui tacitos questus miseraris amantum;
qui nympham haud pateris viduo tabescere lecto,
longinquasque urbes geniali foedere iungis.
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.
Romani
O quondam gratae pulchro candore puellae,
quae Phaethontei colitis vada conscia casus,
quid Latiae nuptae iucundo occurritis ore?
Nec sensistis uti potioris luminis ortu
vester hebet, languetque decor spectabilis olim,
Arctos ut Eoo veniente Hyperionis axe?
Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis!
Ferrarienses
O longum incultae tenuique in honore puellae,
pinguia quae colitis testantia culta labores
Herculeos, ubi multiplicem Dux inclytus hydram
contudit ignavis foedantem flexibus agros,
virginis adventu Romanae exporgite frontem.
Nam pulchra ut rerum facies celatur opaca
in nocte et picea sordens caligine nullos
oblectat torpetque alienae obnoxia culpae,
quae mox cum thalamo Tithonia surgit ab Indo,
apparet meritasque audit clarissima laudes;
sic vos ingrata resides latuistis in umbra
heroe Herculeo post vincula prima tot annos
caelibe, at Aurora nunc exoriente Latina,
gratae estis, capiturque decor non visilis ante.
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.
At vos, Romulei vates, ne tendite contra;
iam numeris satis est lusum: iam tecta subimus
regia, nec pigeat concordi dicere cantu:
blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.
Lirica LIVDe diversis amoribus Est mea nunc Glycere, mea nunc est cura Lycoris,
Lyda modo meus est, est modo Phyllis amor.
Primas Glaura faces renovat, movet Hybla recentes,
mox cessura igni Glaura vel Hybla novo.
Nec mihi, diverso nec eodem tempore, saepe
centum vesano sunt in amore satis.
Ut sum si placeo, me, me sic utere, virgo,
seu grata es, seu iam grata futura mihi.
Hoc olim ingenio vitales hausimus auras,
multa cito ut placeant, displicitura brevi.
Non in amore modo mens haec, sed in omnibus impar;
ipsa sibi longa non retinenda mora.
Saepe eadem Aurorae rosea surgente quadriga
non est, quae fuerat sole cadente mihi.
O quot tentatas illa est versata per artes
festivum impatiens rettulit unde pedem!
Cum primum longos posui de more capillos
estque mihi primum tradita pura toga;
haec me verbosas suasit perdiscere leges,
amplaque clamosi quaerere lucra fori;
atque eadem optatam sperantem attingere metam
non ultra passa est improba ferre pedem;
meque ad Permessum vocat Aoniamque Aganippem,
aptaque virgineis mollia prata choris;
meque iubet docto vitam producere cantu,
per nemora illa, avidis non adeunda viris.
Iamque acies, iam facta ducum, iam fortia Martis
concipit aeterna bella canenda tuba.
Ecce iterum. - Male sana, inquit, quid inutile tento
hoc studium? Vati praemia nulla manent.-
Meque aulae cogit dominam tentare potentem
fortunam obsequio servitioque gravi.
Mox ubi pertaesum est male grati principis, illa
non tulit hic resides longius ire moras.
Laudat et aeratis ut eam spectabilis armis,
et meream forti conspiciendus equo.
Et mihi sunt aptae vires, patiensque laborum
corpus, et has possunt tela decere manus.
Nec mora; bellator sonipes, et cuncta parantur
instrumenta acri commoda militiae;
iuratusque pio celebri sub principe miles,
expecto horrisonae martia signa tubae.
Iam neque castra placent, rursus nec classica nobis;
ite procul, Getici tela cruenta dei.
Humanone trucem foedabo sanguine dextram,
ut meus assiduo sub bove crescat ager?
Et breve mortis iter sternam mihi, ut horridus umbram
horreat immitem portitor ipse meam?
Atque aliquis, placida aspiciens a sede piorum
me procul Eumenidum verbera saeva pati,
- En qui Musarum liquit grata otia, dicat,
anxius ut raperet munere Martis opes -;
manibus et sociis narret me digna subisse
supplicia, haud ulla diminuenda die?
Antra mihi placeant potius, montesque supini
vividaque irriguis gramina semper aquis;
et Satyros inter celebres, Dryadasque puellas
plectra mihi digitos, fistula labra terat.
Dum vaga mens aliud poscat, procul este, Catones;
este quibus parili vita tenore fluit,
quos labor angat, iter cupientes limite certo,
ire sub instabili cuncta novante polo.
Me mea mobilitas senio deducat inerti,
dum studia haud desint quae variata iuvent.
Me miserum! quod in hoc non sum mutabilis uno,
quando me assidua compede vincit Amor:
et nunc Hybla licet, nunc sit mea cura Lycoris,
et te, Phylli, modo, te modo, Lyda, velim;
aut Glauram aut Glyceren, aut unam aut saepe ducentas
depeream; igne tamen perpete semper amo.
Lirica LVEpitaphium Iani Francisci Gonzagae Quae fuerant, vivente anima olim, mortua membra
absque anima tandem claudit humata lapis.
Corporis affecti aerumnas novus incola coeli
spiritus hic gaudet deposuisse graves.
Quare animam Iani seu corpus flere, viator,
frustra hoc, sero illud, vanus uterque dolor.
Lirica LVbisSine inscriptione Iani Francisi Gonzagae mortua pridem
membra, animae quanvis iuncta, dies solvit,
hicque iacent: anima ad sedes sublata quietas
gaudet onus tandem deposuisse grave.
Hospes, quaeso, animam flebis corpusve sepulti?
Serum hoc, saevum illud, vanus uterque dolor.
Lirica LVISine inscriptionec Sum dat es est, et edo dat es est: genus unde, magister,
Estense? an quod sit dicitur, an quod edat?
Lirica LVIIIn Hippolytum Estensem episcopum Ferrariae Excita festivo populi Ferraria plausu,
protulit ex adytis ora verenda sacris:
utque sua Hippolytum prospexit templa tuentem,
- O claros, inquit, gens mea nacta duces!
Quis patre invicto gerit Hercule fortius arma?
Mystica quis casto castius Hippolyto?
Lirica LVIIIEpitaphium Ludovici Areosti Ludovici Areosti humantur ossa
sub hoc marmore, seu sub hac humo, seu
sub quicquid voluit benignus haeres,
sive haerede benignior comes, sive
oportunius incidens viator;
nam scire haud potuit futura. Sed nec
tanti erat vacuum sibi cadaver,
ut urnam cuperet parare vivens.
Vivens ista tamen sibi paravit,
quae inscribi voluit suo sepulchro,
(olim si quod haberet is sepulchrum)
ne, cum spiritus, exili peracto
praescripti spatio, misellus artus,
quos aegre ante reliquerit, reposcet,
hac et hac cinerem hunc et hunc revellens,
dum noscat proprium, vagus pererret.
Lirica LVIIIbisIdem Ludovici Areosti humantur ossa
hoc sub marmore, seu sub hac humo, seu
sub quicquid voluit benignus haeres:
nam scire haud potuit futura de se,
nec tanti vacuum fuit cadaver
illi urnam ut cuperet parare vivens.
Signari voluit tamen sepulchrum,
ne, cum spiritus ultimo dierum
in membra haec veniet redire iussus,
inter tot tumulos diu vagetur.
Lirica LIX[Epitaphium Herculis Strozzae] Qui patriae est olim iuvenis moderatus habenas,
quique senum subiit pondera pene puer
(quem molles elegi ostendunt, seu grandia mavis,
sive canenda lyra carmina, quantus erat),
Herculis hic Strozzae tegitur cinis: intulit uxor
Barbara, Taurellae stemmate clara domus.
Quale hoc cumque suo statuit sacrum aere sepulchrum,
iuncta ubi vult chari manibus esse viri.
Lirica LXAd Fuscum Antiqua Fusci claraque Aristii,
puer, propago, forsitan et meum
ductum unde nomen et meorum,
nunc Ariostum, at Aristium olim;
te vix triennem iam comitem vocat
suum imperator; grandia iam tibi
virtutis elargitur ultro
praemia, tergeminos honores,
virtus prius quam (nam tenera impedit
aetas) tuo se iungere pectori
possit: sed Augustus futuram
mox videt adveniente pube.
Hoc spondet illi nota parentium
virtus tuorum, patrui et optima
Thomae institutio, et quod ista
omnibus indole polliceris.
At quantum honoris, tantum oneris datur:
quippe elaborandum est tibi maximam
tui omnium expectationem et
Caesaris indicium tueri.
Lirica LXIDe Raphaele Urbinate Huc oculos - non longa mora est -, huc verte; meretur
te, quamvis properes, sistere qui iacet hic:
cuius picta manu te plurima forsan imago
iocunda valuit sistere saepe mora.
Hoc, Urbine, tuum decus; hoc tua, Roma, voluptas;
hoc, Pictura, tuus marmore splendor inest.
Marmor habet iuvenem exanimum, qui marmora quique
illita parietibus vivere signa facit.
Os oculosque movere, pedes proferre, manusque
tendere; tantum non posse deditque loqui:
quod dum qui faciat meditatur, opusque perenne
reddat, monstra Deae talia morte vetant.
Hospes, abi, monitus mediocria quaerere, quando
stare diu summis invida fata negant.
Lirica LXIIAd Alphonsum Ferrariae ducem III Cum desperata fratrem languere salute
et nulla redimi posse putaret ope,
dîs vovet Hippolytus, Getico dum currit ab orbe,
Manibus ipse suum, vivat ut ille, caput.
Vota deos faciles habuere: Alphonsus ab Orco
eripitur, fratris fratre obeunte vices.
Morte tua, Pollux, redimis si Castora, munus
accepturus idem das, nec obis, sed abis;
quod dedit hic, nunquam accipiet, nec lusus inani
spe reditus avidi limina Ditis adit.
Lirica LXIIIEpitaphium Zerbinati Paulum siste, mora est brevis; rogat te
Zerbinatus in hoc situs sepulchro,
si sis forte sciens, ut et scientem
se reddas quoque, quis furor Leonem
Tassinum impulerit, quem amabat, et quem
erat pluribus usque prosecutus
magnisque officiis domi forisque,
ut ipsum insidiis agens necaret.
Quod si scire negas, abi; et tibi sit
exemplo, ingenium malum feroxque
lenire ut benefacta nulla possint.
Lirica LXIVIn Olivam Hicne rosas inter Veneris bulbosque Priapi
et Bacchi vites Palladis arbor ero?
Immeritoque obscaena et adultera et ebria dicar,
sobria quae semper casta pudensque fui?
Hinc me auferte, aut me ferro succidite, quaeso,
ne mihi dent turpem probra aliena notam.
Lirica LXVDe paupertate Sis lautus licet et beatus, hospes,
et quicquid cupis affluens referto
cornu Copia subministret ultro,
ne suspende humilem casam brevemque
mensam naribus hanc tamen recurvis,
si nec, Bauci, tuam, tuam, Molorche,
tuamque, Icare, pauperem tabernam,
et viles modica cibos patella
sprevit Iuppiter, Hercules, Liaeus.
Lirica LXVIDe populo et vite Arida sum, vireoque aliena populus umbra,
sumque racemiferis undique operta comis;
gratae vitis opus, quae cum moritura iaceret,
munere surrexit laeta feraxque meo.
Nunc nostri memor officii, docet unde referri
magna etiam possit gratia post obitum.
Lirica LXVIISine inscriptione Quae frondere vides serie plantaria longa
et fungi densae sepis opaca vicem,
lucus erant, horti latus impedientia dextrum
e regione domus, e regione viae,
parta viderentur septena ut iugera frustra,
prospectus longi cum brevis esset agri.
Non mites edi foetus, coalescere ramos,
crescere non urens umbra sinebat olus.
Emptor ad hos usus Ariostus vertit, et optat
non minus hospitibus quam placitura sibi.
|
|
| |